- IGNIS Graecus
- IGNIS Graecussaevissimum ignis genus, quod ne aquâ quidem exstinguitur: sed insanâ quadam velocitate omnia rapit, et devorat, Wild feur. Eius auctorem fuisse narrat ex Zonara Pancirolus, Callinicum Graecum A. C. 670. qui in subsidium Constantini Pogonati, naves Saracenas sub ipsa aqua incendit: deletaque magnâ earum multitudine reliquas in fugam egit, Rigordus de gestis Phtlippi Aug. Phialae vitri plenae igne Graeco. Matthaeus Parisiensis, in Richardo i. A. C. 1191. quoque eiusmeminit. Vide Henr. Spelmann. in Gloss. Arch. Graece, πῦρ Ρ῾ωμαϊκὸν, Theophani, Ignis Romaicus Paulo Diacono dicitur Hist. Miscell. l. 21. Quo quidem Igne soli diu leguntur usi Graeci Orientales, adeo ut illius conficiendi rationem et modum cum exteris non modo non communicarent, sed iis id rogati responderent, interdictum hoc sibi a Constantino Mag. a quo inventum primo esse fingebant. Licet vero conficiendi eius modum exteros docere renuerent, confectum tamen saepe cum Principibus foedreatis communicabant, navesque eo repletas locabant, quibus hostium ii classem comburerent, uti pater ex Luithprando l. 5. c. 4. et Ditmaro l. 3. p. 33. In mari enim potissimum usus huius ignis fuit, unde πῦρ θαλάςςιον Theophani dicitur, Ignts marinus: quo ad quem modum naves instruxerint Graeci et quo pacto in navalibus partim in tertestribus praliis fuerint usi, pluribus exponit C. du Fresne ad Ioinvillam p. 71. et Cinnam. p. 480. Vide quoque Thwroczium in Salomon. Hung. Rege p. 50. Postquam autem diu inextincta saeviit haec pestis, tandem tamen exstinguendae eius rationes repertae sunt variae. Aceto enim exstinguit, annotant Luithprand. l. 3. c. 6. Dintmarus d. l. Marth. Paris. A. C. 1219. Alii: arenâ et sabulo, idem Martthaeus: vino, poeta Gallus, apud C. du Fresne: urinâ, Iac. de Vitriaco l. 3. c. 84. et Gobelin. personae Aet. 6. c. 49. oleo tandem, Baldricus Dolensis Hist. Hierosolym. l. 3. p. 125. idemque Iac. Vitriac. ubi supra. In phiasis porro et ollis Ignem hunc in hostes proiectum, habent Albertus Aqu. l. 9. c. 49. et Nic. Trivertus Chron. A. C. 1191. Interdum tormentis et machinis bellicis in hostem immissum esse, auctor est Ioinvilla p. 38. At ex quibus soleret confici, exponunt Anna Comnena et Scalig. Exerc. in Cardan. 13. etc. Vide C. du Fresne in Gloss. e quo illud quoque addam de Igne Graeco, Monachi Florent. Expugnat. Accon.Pereat ô utinam Ignis huius vena.Non enim exstinguitur aquâ, sed arenâ,Vixque vinum acidum arctat eius frena,Et urinâ stringitur eius vix habena.Ignis hic conficitur tantum per paganos,Ignis hic exterminat tantum Christianos:Incantatus namque est per illos profanos,Ab hoc perpetuo Christe liera nos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.